# Poemata 294

Janus Lernutius, Poemata, PETRI MEMMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/294

Qvo te, qvoque animmae corpus inane tuae,
Amplius haut te isto compellaturus in orbe,
Postremo moesti carminis alloqvio
Proseqvor ille etiam fidus post funus amicus:
Sed mage qvi qvondam fidus amicus ero,
Tunc cùm coelesti rursum jungemur in aulâ,
Inque domo, qvâ stat mansio multa piis:
Qvam Patrem nobis apud aeternum ipse paravit
Filius aeterni Christus imago Patris.
Te laudans, verbis ut laudem & more Sophorum,
Si qvem alium, dignum tè vocojure virum:
Optimus à cunctis qvi & qvi doctissimus idem
Doctis atque bonis concelebrêre viris.
Te laudans, verbis ut laudem & more Piorum
Si qvem alium, dignum te voco jure virum:
Qvi veri, qvi pacis amans, studiosus & idem
Inter ubique pios concelebrere viros.
Deniqve te laudans ut laudem munere ab ipso,
Munerè qvi ludi nempe magister eras.
Dico fuisse Epicharmum, ὃε παισὶν χρίσεμα ἔπερ.
Et titulo laus est haec satis ampla tuo.
Omnia
ττῆ ELEGIAE. Omnia qvae de te sincero pectore dicta, Non verbis tantùm sunt tibi dicta meis: Sed cunctorum eadem est hominum sententia mecum,

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
