Latin
AMORE MAGISTRO
Janus Lernutius, Poemata 30
Unproofread scanNot analysed yet
AMORE MAGISTRO. JANI dibzy G Google AD JANUM DOUZAM A NOORTWIICK ELEGIA. I. V nunc ambrosià Musarum &nectare plenia Disseris ingenii semina, Douza, tui. Ac curis procul aeternos moliris honores, Unde &ab exseqviis laus tibi certa manet. Non levis ambitio, nec amor male-svadus habendi, Quae dira humanis pabula dant vitiis, Nec te desidiae Siren movet improba: nec te Vlla voluptatis sevocat illecebra. Aut ergo ante tuos vivis conviva penates, Et nihil arcana voce rogas superos: Aut qva secretum illudit tremulis nemus umbris, Lympháqve muscos â prosilit è scatebrâ, Inter Hamadryades &agrestum Numina Faunos, Insolitum citharae dividis arte melos: Dumqve canis; sistunt latices, nemus arrigit aures: Mirati applaudunt Fauni &Hamadryades. Aut Dominae in gremio tereti cervice repostâ, Dilectis oculos pascis imaginibus: Labraqve turgidulis pressans sitientia labris, Ipsum cum Paphiâ despicis Odrysium. e Mox