# Poemata 30

Janus Lernutius, Poemata, AMORE MAGISTRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/30

AMORE MAGISTRO. JANI dibzy G Google AD JANUM DOUZAM A NOORTWIICK ELEGIA. I. V nunc ambrosià Musarum & nectare plenia Disseris ingenii semina, Douza, tui. Ac curis procul aeternos moliris honores, Unde & ab exseqviis laus tibi certa manet. Non levis ambitio, nec amor male-svadus habendi, Quae dira humanis pabula dant vitiis, Nec te desidiae Siren movet improba: nec te Vlla voluptatis sevocat illecebra. Aut ergo ante tuos vivis conviva penates, Et nihil arcana voce rogas superos: Aut qva secretum illudit tremulis nemus umbris, Lympháqve muscos â prosilit è scatebrâ, Inter Hamadryades & agrestum Numina Faunos, Insolitum citharae dividis arte melos: Dumqve canis; sistunt latices, nemus arrigit aures: Mirati applaudunt Fauni & Hamadryades. Aut Dominae in gremio tereti cervice repostâ, Dilectis oculos pascis imaginibus: Labraqve turgidulis pressans sitientia labris, Ipsum cum Paphiâ despicis Odrysium. e Mox

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
