Latin
AD NATHANEM CHITRAEUM
Janus Lernutius, Poemata 305
Unproofread scanNot analysed yet
Legissem unum avidis alterum itemque oculis:
Redditus ipse mihi: rursum, ô jucunda pericla!
Omnis &ô, dixi, plena pericla boni!
His utinam liceat mihi mactari usque periclis,
Qvàm grata illa inter vita pericla fluat. !
Nec calor ille abiit, sed lucibus inde coegit
Continuis noctes addere pervigiles:
Immemor ut somni librum ad calcem à capite ipso
Perlegerem, &cupido cuncta vorarem animo.
Tum verò plenus Phoebeae illâ ambrosiae aurâ,
Ebrius Aonii nectaris &latice:
Sensi, res qvod erat, Grutere: ac carmina non haec, Non, inqvam, humani sunt opus ingenii. Aut praeeunte isthaec Gruterus Apolline cantat, Ipso in Grutero aut ipsus Apollo canit. Sed clamat titulus, Phoebum ipsum in te esse, pericla Dum sacit, an credi tu qvoque Apollo qveas. Ad Charontem