Latin
AD MARTINUM BIERMANNUM
Janus Lernutius, Poemata 308
Unproofread scanNot analysed yet
Pars illis certâ seditione favent.
Iamque furor veget: at proles Cyllenia, judex
Ambiguae capitur litis ad arbitrium.
Ille, altè excensâ medio super agmine virgâ:
Quae nova pacatis rixa, quiit, orta locis?
Opotius taciti residete, qviescite Manes!
Frustrá est de tanto litem agitare viro.
Qvin gaudete, diem jam vos obiisse supremum,
Orbi dum hoc hominis Daemonium superest.
Nunc &honor vobis manet: at si vita maneret,
Nec vivis nec post fala maneret honos.
AD WISTOCHIUM, PATRIAM. Simea qvid posset doctum testudo sonare, Tersis qvod gratum se probet auriculis: Non ego Mistochium, ô dulcis mihi patria, sic te Obscuro paterer delituisse loco. Sed te sublimi mecum super astra volatu Musae pernicis remigio eveherem: Nec foret ulla ullo tellus sub sidere, qvae dehinc
Urbibus in claris tè qvoque non caneret.
At qvàm me ingenio tenui produxeris, &qvàm
Nullus honos nostrae, conscia mies, citharae.
Ut tamen insigni possis clarescere famâ,
Et residem ignotâ tollere verticem humo:
Sunt alii &porrò tibi erunt, sintque ò precor! à qveis
Clara tibi famae lux micuisse qveat.
Et jam certè aliquem video tibi surgere Solem.
Hunc cole &hoc jam nunc auspice tolle caput.
En tibi Tuscarum, genii ingeniique potentem
Dotibus, en doctâ nobilem ab arte virum.
Is dabit, ipsa meo cum haut sit te ut nomine jactes, Nomine me jactem postmodô ut ipse tuo.