Latin
AD ALEXANDRUM HARE
Janus Lernutius, Poemata 317
Unproofread scanNot analysed yet
Dum effigies mea sculpta tuis sedet usque medullis, Tu sculpi infirmis me cupis in tabulis? Non aeqvum est: ego qvod teneo, non muto: latebris Tutius his lateo, qvàm tabulis pateo. Sed vellem tamen, ut velles, dum mi amplius instas: Qvei verò hoc liceat temporis articulo? Ut te dignum aliquid tibi scribam, &qvod meo ameri Par sit, opus magno est ingenio &genio. (nunc, Nunc neque mi ingenium, genius neque mi ullus adest Nec Clarii ulla DEIaura intrat inertem animum. Longè absunt Musae illae, &abest longè illa, beato Qvae me olim fovit triga sinu Charitum. Nescio qvid tamen, ecce, repentè mi amabile in aurem Laetior ore tenello ipse susurrat Amor. Sanctus Amor, sanctique &praestes &auctor amoris, Cui genitrix virtus, Mercurius genitor. Qvo duce jam libet, &tanto licet auspice, munus Solvere, qvod tanto à me exigitur studio. Ergo mei oris uti simulacra perennia perstant Affabrè sub corde effigiata tuo: Sic etiam simulacra sui, manus aemula ritè Contrâ auro his caris exprimat in tabulisque Utg