# Poemata 317

Janus Lernutius, Poemata, AD ALEXANDRUM HARE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/317

Dum effigies mea sculpta tuis sedet usque medullis, Tu sculpi infirmis me cupis in tabulis? Non aeqvum est: ego qvod teneo, non muto: latebris Tutius his lateo, qvàm tabulis pateo. Sed vellem tamen, ut velles, dum mi amplius instas: Qvei verò hoc liceat temporis articulo? Ut te dignum aliquid tibi scribam, & qvod meo ameri Par sit, opus magno est ingenio & genio. (nunc, Nunc neque mi ingenium, genius neque mi ullus adest Nec Clarii ulla DEIaura intrat inertem animum. Longè absunt Musae illae, & abest longè illa, beato Qvae me olim fovit triga sinu Charitum. Nescio qvid tamen, ecce, repentè mi amabile in aurem Laetior ore tenello ipse susurrat Amor. Sanctus Amor, sanctique & praestes & auctor amoris, Cui genitrix virtus, Mercurius genitor. Qvo duce jam libet, & tanto licet auspice, munus Solvere, qvod tanto à me exigitur studio. Ergo mei oris uti simulacra perennia perstant Affabrè sub corde effigiata tuo: Sic etiam simulacra sui, manus aemula ritè Contrâ auro his caris exprimat in tabulisque Utg

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
