# Poemata 318-2

Janus Lernutius, Poemata, ADJANUM VOLSCOVIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/318-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/318-2

ADJANUM VOLSCOVIUM. XIX. AArbaram amare ecqvis potesit, nisi barbarus ipsus? Barbaro & ipsa ipsi barbara virgo viro Juncta, ecqvae generet nisi barbara pignora, tota Plena novâ fiat barbarie unde domus? Barbaram amas tu Jane, tamen, nec barbarus audis, Nec qvoque vel mores barbarus aut animum es. At qvia Barbaram amas, si hinc barbarus esque meresque Dicier; ô qvis non barbarus est juvenum Omnigenum? qvando nemo est tam barbarus, ut non Barbaram amet, lectoque optet habere suo. Sed tua dici etiam haut pote Barbara barbara, nec vel Tantillum corde aut corpore barbari habet. Ipse vides. qvisque haut videt & simul invidet? hâ, Barbara si tua sit barbara, barbara erit (qvid? Cuncta puellarum turba, atque etiam Venus ipsa; Ipsa Venus; qvae qvod pulcrum & amoenum habuit, Huic dedit omne, & qvâ potuit curâ usque ita compsit Unicum, ut usqvam alibi haut sit reperire aliam, Quae sit compta, haec ni sit vel complissima, & inter Virgineos divino oris honore greges Sic sola eniteat, velut enitet ipsa Dione Coelestes inter sola venusta Deas. Ergo qvid è vobis statuam nisi bella venustae Pignora, tam culto posse geni thalamo? Qvales candiduli Veneris pupi, ille Cupido, Hic Amor, & reliqvum examen herae Cypriae. O felix & Barbara, & ô tu Barbarae amator! Felix ò nata hinc post nova Barbaries!

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
