Latin
AMORE MAGISTRO
Janus Lernutius, Poemata 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Saxaqve mutatis vix superanda feris:
Et toties sprevisse viae discrimina caeca,
Tot subiisse aestus, tot subiisse hiemes:
Ecce aliam ex alia cogor mox visere gentem,
Currere &Insubrum finibus ulterius.
Interea ferus instat Amor, Dominámqve relictam
Objicit: &rapidas ventilat usque faces.
Qvid tibi jucundum nostras incendere poenas?
Tam tener hei nunquam non gravis esse potes?
Haud ego desertor fugi tua signa Cupido.
Justa fuit patrium linqvere caussa Larem.
Quam Tityo volucris, nobis conede qvietem.
Plus satis est durae me mala ferre viae.
Néve vaces; rigidos istis age subde sagittis,
Per lacerum penetrant jam mihi tela jecur.
Aut si nulla mei tibi parcere cura dolori est;
Sit saltem pharetris parcere cura tuis.
Haec ita, sed surdae, neqvidqvam conqveror auri:
Raptâqve lascivi verba ferunt Zephyri.
Ille animum, sensûsqve meos sine fine venenat:
Ille mihi noctes asperat, ille dies.
Nec prosunt ultrâ dulces in carmine Divi,
Delius &Musae, Thyrsiger, &Charites.
Nec me rura suis opibus halantia tangunt,
Nec tangunt cantus aut citharae, aut avium.
Omnia sunt inamaena: vagus seqvor avia longè,
Atque horrore sacras lugeo per siluas.
Turturis heic vidui vox est mihi grata gementis: Ille meae speciem tristitiae unus habet. Hic lapidi lapis incumbens prope fontis ad urnam,
Vos eritis testes Najaaes &Satyri.
Ab qvoties, lacrimis in moesta cadentibus ora,
Irent perpetui fonte novo latices:
Ni mox siccatas ambusti pectoris aestu
Agmine serpenti repere vix paterer:
Aboties patrias frustra convertor ad oras!
Et qverulâ nomen voce voco Domina!
Ab –2