Latin
LAURENTII WOLFFII
Janus Lernutius, Poemata 321-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXII.
VT primum arrectas tetigit mihi nuntius aures
De Sponsâ AEMYLIA, Sponse MELISSE, tuâ:
Illa simul mentem tetigit mihi Vinea, de qvâ
Fertur Svangelicâ mentio in historiâ.
In qvam conducti seu primo lucis in ortu,
Seu medio, sero denique sive die:
Unam omnes tamen à domino retulêre laboris
Mercedem: imparibus gratia parque
fuit.
Est eadem vitae ratio mihi visa jugalis,
Et qvasi diversi formula conjugii.
Seu qvis enim huic primis dedat se protinus annis, Maturae aetatis seu medio in stadio, Seu declinantis spatio jam serius aevi: Aeqva manent cunctos praemia, qvemqve sua. Qvos igitur properè vitae juvenilibus annis Dat fructus aliis conjugialis amor: Hos tibi vel sef dat amor tuus, utque det, opto,
Illum oran, qvo dat dante, dabitque, Deum.
Hic faciat dicas, MEASERAET SOLA VOLUPTAS:
Benjamin inque novo sis vetus ille J acob.
Illud &experiare, è Graeco vate qvod olim
Romuleo vertit Musa Latina sono: