Latin
AD LAURENTIUM
Janus Lernutius, Poemata 340
Unproofread scanNot analysed yet
Attamen ne dem nihil, ne Januarias Calendas Debito fraudare honore; consvetudinemque nostri Turpiter migrare credar aevi: Do tibi ecce versus Pauculos, duros, famelicosos atque claudicantes, Aridos, mancosque, semitariosqve &invenustos, Ruris atri plenos atque plenos inficetiarum, In qvibus munusculi vestigium haut apparet ullum. Tu cape hos. donumque, si qvid esse Musas atque Phoebum Judicas, non vile juaica: &si qvid reqviris ultrâ Praeter hos versus misellos, hoc chartaceumque donum; Tot salutes accipe, ordiens qvot annum luce primâ Sol coruscus ver berat nivalis agri litorumque, Litorumque montiumque arenas: qvot magnum sub Primula adventu suo stellas abire cogit Eos. (aeqvor Tot salutes accipe, &plures: ut aeternos superstes In dies, qvotqvot poli volvuntur â gyris citatis, Et revolvuntur vago coeli reciprocantis orbe, Sanus ac felix mihi Divûm benignitate vivas. O vale &salve: vale usque perpete &salute salve A Valentino, tibi ipso te sodali cariore; Care Laurenti, mihi me carior sodalis ipso. VALEN AD SOLEMA