# Poemata 340

Janus Lernutius, Poemata, AD LAURENTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/340

Attamen ne dem nihil, ne Januarias Calendas Debito fraudare honore; consvetudinemque nostri Turpiter migrare credar aevi: Do tibi ecce versus Pauculos, duros, famelicosos atque claudicantes, Aridos, mancosque, semitariosqve & invenustos, Ruris atri plenos atque plenos inficetiarum, In qvibus munusculi vestigium haut apparet ullum. Tu cape hos. donumque, si qvid esse Musas atque Phoebum Judicas, non vile juaica: & si qvid reqviris ultrâ Praeter hos versus misellos, hoc chartaceumque donum; Tot salutes accipe, ordiens qvot annum luce primâ Sol coruscus ver berat nivalis agri litorumque, Litorumque montiumque arenas: qvot magnum sub Primula adventu suo stellas abire cogit Eos. (aeqvor Tot salutes accipe, & plures: ut aeternos superstes In dies, qvotqvot poli volvuntur â gyris citatis, Et revolvuntur vago coeli reciprocantis orbe, Sanus ac felix mihi Divûm benignitate vivas. O vale & salve: vale usque perpete & salute salve A Valentino, tibi ipso te sodali cariore; Care Laurenti, mihi me carior sodalis ipso. VALEN AD SOLEMA

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
