# Poemata 342-2

Janus Lernutius, Poemata, ADJACI BUM MONAVIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/342-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/342-2

Dignum exprome sacris si qvid habes adytis.
Ille negat superesse aliqvid: sic undique vates
Cuncti absumpse tuum in Scitum Heliconis opes.
Sollicito Musas: at Musae saepè vocatae
Teque tuumque ajunt linqvere nolle animum.
Castalios fontes adeo: en, incic fontibus ipsis
Magna siti; gutta & nulla liqvoris adest.
Tum levis aura aures mihi personat: ito, Monavi
Ovaere domum, Aonias qvi petis, hospes, aqvas.
Pro Phoebo ergo igitur Musisque ipsaque Aganippe,
Tu in Scitum mihi te suggere digna tuum.
Nam te dignum aliqvid jam ubi qvaeram, unum
nisi apud te,
Te digna omnia qvi te penes unus habes?
AD DANIELEM RINDFLEISCH
BUCRETIUM MEUM.
NOn Germanum ita germano Germanus amore
Diligit, ut fratrem tete ego frater amo.
Frater ego te fratrem, inqvam: nam nomen Amici
Non in fraterno hoc mi sat amore facit.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
