Latin
AD JORDANUM BRUNUM
Janus Lernutius, Poemata 344
Unproofread scanNot analysed yet
AD JORDANUM BRUNUM Nolanum Italum. vi talis tantusque cluis, simul omnium ut in te Omnia sint unum dona profusa Deûm. Qvi tibi Naturae thesauro è divite cuncta Ovae constant aliis singula, solus habes. O coeli augustum &cunctis mirabile monstrum, Qvo Natura suo victa opere ipsa stupet: Floso Ausoniae, Nolaeque tuae auree Titan, O utriusque decus deliciumque poli. Ecqvid ego nostro te carmine dicere tentem, Carmine qvem dignè dicere nemo potest? Non ega. Tu superas Phoebi ipsius osque chelynque, Nec de te Musis hiscere posse datum est. Qvid mi igitur de te sit dicere, fors nisi dicam Unum illud, de te dicere posse nihil? Qvod faciam. at tibi sit satis hoc, vir maxime, laudis Laudari nullo carmine posse satis. In Tumu. In PETRI MONAVI REATISL.