# Poemata 344

Janus Lernutius, Poemata, AD JORDANUM BRUNUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/344

AD JORDANUM BRUNUM Nolanum Italum. vi talis tantusque cluis, simul omnium ut in te Omnia sint unum dona profusa Deûm. Qvi tibi Naturae thesauro è divite cuncta Ovae constant aliis singula, solus habes. O coeli augustum & cunctis mirabile monstrum, Qvo Natura suo victa opere ipsa stupet: Floso Ausoniae, Nolaeque tuae auree Titan, O utriusque decus deliciumque poli. Ecqvid ego nostro te carmine dicere tentem, Carmine qvem dignè dicere nemo potest? Non ega. Tu superas Phoebi ipsius osque chelynque, Nec de te Musis hiscere posse datum est. Qvid mi igitur de te sit dicere, fors nisi dicam Unum illud, de te dicere posse nihil? Qvod faciam. at tibi sit satis hoc, vir maxime, laudis Laudari nullo carmine posse satis. In Tumu. In PETRI MONAVI REATISL.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
