# Poemata 352

Janus Lernutius, Poemata, BUCRETIUM MRUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/352

Dicent: & merto illa posse dici,
Fors illis & acxhiracredam.
At qvàm non fieri vel esse spinas,
Ipsos, mi cusm maligniores,
Spinis hisce meis acutiores,
Rosis hisce meis iniqviores!
Dicant me potius, minus maligni,
Spinam, sed tamen haut aculeatam,
Morsibus tamen haut feris iniqvam:
Verùm qvae tulerit Rosas modô istas,
Qvalescunque qvidem hoc Rosas in anno,
Quae deinceps aliis Rosas in annis
Plures his ferat atque amoeniores:
Qvas donare qveam meis amicis,
Spinas qvas neqveant vocare Spinae.
AD CONRADUM MEMMIUM. Jas tibi dono Rosas, Memmi, si qvid pote qvisqvam Bis dare. Sed tamen en has tibi dono Rosas. Illae alii antè datae, sed cum illo alio utier illis Tu ex aeqvo ipse etiam, tecum aliique qveunt. Quî re unaque eademque simul dat posse fruisci Pluribus, an non iis dat simul ille semel?

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
