# Poemata 360

Janus Lernutius, Poemata, GEORGII FABRICII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/360

Qvis non invideat mihi, putętque
Horis omnibus esse me beatum,
Juncto cui liceat frui sodale?
Tam lengè es mihi, qvàm meùs tuusque
Hinc Cornelius est mihi tibique,
Qvi nunc lentus agit procul remotâ
Crudorum in regione Sarmatarum.
Non convivere, nec videre saltem,
Non audire licet: nec urbe totâ
Qvisqvam est tam propê, tam proculque nobis.
Migrandum est mihi longius vel à te,
Migrandum tibi longius vel à me.
Vicinus tibi sit vel inqvilinus,
Wolssi, qvi te adeò videre non vult.
EWolffi dubitare animo scelus; ipsius in me
Desinet, ipsus ubi desinet esse, fides.
Ille tamen fidus, dum se negat usque videri,
Fructu me fidae privat amicitiae.
Qvò mihi tanta fides, si te careo intereâ ipso?
Sat fidei pridem est, non sat, amice, tui.
E sine tot luces potes exigere, optime Wolsfi,
Nulla sit adspectus ut tibi cura mei?
Dure nimis, Wolffi verum hoc? Tot lucibus ergò
Nulla sit adspectus & mihi cura tui?
Non ego tam durus; qvi te sine lucem adeò unam
Vivere, non horam sum pote vel minimam.
Ergo agedum ne dulce tuum os mihi subtrahe, Wolffi:
Mitte tuos oculis hisce negare oculos.
Si te nulla mei juvat oris gratia; saltem
Me juvet usque oris gratia grata tui.
In Album

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
