Latin
CHRISTIANI DORNMANNI
Janus Lernutius, Poemata 362
Unproofread scanNot analysed yet
AD HARDVICUM E, RTPHIUM. Qvemnè aliquam sperare jubes, Gryphi? an te etiam Deseruit tacito spes fugitiva pede? (ipsum Non ita Vn, inqvis. Qvidnam ergo denique? spera Porro etiam. At qvam diu? numque bono cum aliqvo? Sic erit. Ah qvid, erit? si non est. Nullus ego! heimi, Hei misero! cui spes tam procul: illa meae Unica vitae anima atque animae rursum unica vita! Vita qvidem: at vivi nil nisi somnium iners. O potius qvàm sic vigilantem emortua spes me Insomnis somni ludat imaginibus; Mors ades, &ferreo me sopitum hinc age somno Invisis lethes merge voraginibus. Tum mihi securo nec erit sperare necesse: Et sperare nihil, maxima laetitia.