Latin
JANISANSTACI
Janus Lernutius, Poemata 364-2
Unproofread scanNot analysed yet
JANISANSTACI. vam petis ecce manum hanc: animum vis? hunc qvoque Virtuti &sanctis qvi sacerAonisin, (dono: lus Iis qvoque sacratus simul est, qvicunque feruntur Virtuti &sanctis esse sacri Aonisino. AD CORNELIUM MARTIQUM. Nile tibi reddo, mihi qvi non vile deaisti. En cape, ne donum vile tuum faciam. Magnus amor certè, minus ut sit pignus amoris Majus at hoc à te, nec tamen ille minor. DE ME IPSO. QI fatis dolor ipse meis par esse, dolori Si lacrumae, lacrumis si pote sint numeri: Et dolor &lacrumae &numeri mihi solum opus, una Cura dolere mihi, flere sit, &canere. At fatis neque par nostris dolor esse, dolori Nec lacrumae, lacrumis nec pote sunt numeri. Ergo qvid doleam, aut lacrumer, cantenve, fatigans Corda dolore, oculos fletu, animum numeris? Sed tamen hoc doleo &lacrumor cantoque fatigans Corda dolore, oculos fletu, animum numeris: Qvod fatis neque par nostris dolor esse, dolori Nec lacrumae, lacrumis nec pote sint numeri. In Album NICOLAI WILLEBRANDI. ME tibi jampridem, memet WILBRANDE, meuque Donavi aeterno junctus amore animum: Et tamen è Roseis abeuntem desubitò hortis Carmina vis memores pauca dare in tabulas.