Latin
ADJANUM SANSTACUM
Janus Lernutius, Poemata 367
Unproofread scanNot analysed yet
Te mihi cum dederis, meus es: neque adultior esse Is renues, cupies juris ubi esse tui. Te captum semel haut ullo dehinc tempore mittam, Corde tuum me tu firmiter usque tene. IN VITAM HUMANAM. Estivum qvod me memini olim audire puellum, Cauponem in mundo summum agitare Jovem. Ille hominum secla omnigenum latè, ultimus orbis Qvâ patet, hoc communi excipit hospitio. Ille alit, ille cibum curat cuique, ille propinat Cuique suum vitae in qvo modus est, cyathum. Sed ne, hospes, sperato merum merum. Ibi haut sapor Haut color est: mixta &turbida cuncta bibes. (uns, Nunc in laetitiam te animabunt dulcia, nunc te Pocla in moerorem tristia dejicient. Sic est, qvod miseris modò, mox felicibus, inde Rursum etiam miseris dulcacidum aevum agitur. Sic sunt, cella Jovis qvae vina dat; ipseque semper Miscet ita, &variis diluit omnia aqvis. Scilicet an non hoc Cauponum est? sed miseri nos, Quos bibere ille etiam cogere Caupo potest! Cogitque aeternum, èst duro neque mittit abire Hospitio Nisi nos cùm ipse bibendo necat. In Morillum. JEmo hodie in medicâ felicior arte, sibi qvàm Vitam qvi aegrorum morte Morillus emit. Hunc ô consulite aegra cohors: properè illius almâ