# Poemata 368

Janus Lernutius, Poemata, ADJANUM SANSTACUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/368
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/368

Morborum omne genus effugietis ope.
Quae tangit semel, interfectis corpora morbis,
Mortemque & morbos amplius haut metuunt.
In Sabellum.
Non culpas hominum, Sabelle, qvenqvam.
Verum hoc. & tibi ea una vera laus est.
Sed rursum haut alium, Sabelle; qvenqvam
Laudas, te nisi solum, & unicè unum,
In qvem omnes simul omnium, qvod usqvam est,
Laudes absque modo usque & usque transfers.
Ut non qvenqvam igitur, Sabelle, culpes,
Dum te unum modò prodigo ore laudas;
An culpas alios magis Sabelle,
An verò potius Sabelle laudas?
In Ponticum. Elligiosus homo es: plebs cuncta id Pontice novit, Nec prae te usquam alius relligiosus homo est. Quicqvid agis qvocunque modo qvo tecopore cunque, Ne qvid agas nullâ relligione, caves. Res bona, si semper tam sancto corde fuisti: Verum te olim aetas longè alium loqvitur. Tum tibi per fraudem rapere undique quidque, nec ipsis
Nulla fuit sacris parcere relligio.
Nunc bona, nullâ olim qvae relligione parasti,
Tangere summa tibi Pontice, relligio est.
In Papilum.
Qis sex annorum & ter ternas, Papile, vulgò
Te numerare ajunt jam modò Olympiadas.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
