Latin
ADNINAM
Janus Lernutius, Poemata 371
Unproofread scanNot analysed yet
ADNINAM. SEu leve basiolum, levius seu basiolo qvid, Seu paullò potius qvid volo basiolo: Nina, negas subitò, vultuque austera minanti, Acribus &verbis me procul esse jubes. Ah ten tam duram misero? sic perdere amantem, Usque adeò &rigido te juvat esse animo? Parce precor: stabile &qvoniam, mihi cuncta negare, Tandem etiam ô totum hoc, Nina, negare nega! In Naevolum. SIc est, Naevole: cum tua illa primùm Vidi carmina, nec bonum Poëtam Verus te potui vocare censor. Et malum timui tamen vocare. Per lusum ergo ibi tum jocumque, vatum Dictus es mihi pessimus bonorum. Indignaris ut audio, levemque Fers parum leviter jocum &molestè. At jam, Naevole, paenitet: recanto, Censuramque meam auctor ipse damno. Seriò tibi dehinc loqvar, meamque Mentem, ut sentio, seriò fatebor: Non vatum mihi pessimus bonorum Posthac, verùm eris optimus malorum. In Attalum. RElla tua est sperata: id tecum ajo Attale. verùm Miror, si certò haec bella futura tua est. (hoc Scin qvot eam claro juvenes de sangvine sperent? Haut, puto, te tantis praeferet illa procis. Subridens, nihil heic, inqvis, scio adesse pericli: