Latin
ADNINAM
Janus Lernutius, Poemata 374
Unproofread scanNot analysed yet
Sed neque qvenqvam, unum praeter te, Chaerile laudas, Rursumne hoc igitur nomine vir malus ès? Qvei tamen &bonus &malus idem, Choerile, vir sis? Certè nec malus es, Choerile, nec bonus es. In Calvum. Cùm nullam esse fidem dicas mihi Calve; qvid à me Quid totiens certam poscis iniqve fidem? Cùm mihi nec credas qvidqvam, nec credere possis, Efficere, ut credas, qvâ ratione qveam? Hoc cape chirographum, dextrae inviolabile pignus, Signa in qvo fidei do tibi certa meae. Nunc igitur credis mi, &credere posse fateris, Nec dubit ac veram ritè dedisse sidem. Qvid dicam? Non huic, fidei qvi certa fidelis Signa dedit; deerat sed tibi, Calve, fides. In Pompilium. Nnumeros mihi se numeros sepè unius horae In spatio jactat findere Pompilius. Tamque, inqvit, fluida est mihi vena, ita Apolline Mi sine cura omni carmina suppeditant. (dextro Mirer Pompilium aut dubitem? Credo herculê, Auctorem mi ipsam rem ipse dedit totiens (qvando