# Poemata 392

Janus Lernutius, Poemata, CUSTOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/392

Janos fuisse antiqvitus creberrimos,
Janos patentes transitu qvadruplici.
Tu noveris, docte hospes: & Janum tamens
Me duplicem malis vocare, an simplicem
Sed bis bifrontem, ciccum ego haud interduim.
Tuus arbitratus sit: ego controversiam
Non movero ulli: nemo sed litem mihi,
Nemo alteri faciat volo caußâ meâ.
Hoc ergò primùm edico: nunc alia accipe,
Ipsâ prius de Pergulâ, mox de Hortulo.
Huc ingredi qvivis cave te postules.
Nisi herilibus qvi sunt initiati sacris;
Musarum id est, & Phoebi, & Asclepl sacris,
Et Gratiarum, & Veneris, & Florae sacris;
Exesse jubeo, liminique absistere.
Odi profanum vulgus & procul arceo.
Haec pergula aedes est, sacellum est: hic herus
Studiorum habet domicilium, habet sapientiae:
Naturae in hoc arcana scrutari solens,
Nova, mira qvaerens, antè nulli cognita.
Sed & otii sedem hic, sed & reqvietis hic,
Atque hilaritatis sedem habet laetissimam.
Hic svetus animum solus, hic cum aeqvalibus,
Hic cumque amicis, cumque longinqvo hospite
Laxare aoctis musicis sermonibus.
Locus hic joci, convivii qvin hic locus,
Modici & modesti sed tamen convivii:

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
