Latin
CUSTOS
Janus Lernutius, Poemata 396
Unproofread scanNot analysed yet
Uni liceto carpere &legere unico:
Verûm apta, verùm pauca, verùm haut optima.
Augusta sunt hic spolia spoliatori huic:
Angusta sed sat praeda praedatori huic.
Reliqvi manum intra togulam habento. Si tagax
Extuleris ad tactum qvis, aut raptum rapax;
Rapieris &tangeris, ut tetigisse nil,
Rapuisse nil, venisse sed nec mavelis.
Neque moliens qvid me latebis nescium.
Non sum Argus eqvidem, sic sat oculatus tamen:
Qvocunque agis te, video te, &qvodcunque agis.
Non sum Draco Maßylus, advigilo tamen:
Qvandoque vis, conare; nunqvam obrepseris.
Vos moneo, vos prae ceteris iterum ô meae
Moneo puellae, parcite horto, parcite
Vobismet ipsis. novi ego, ut sitis malae
Merces avarae mercium istiusmodi:
Svetae qvidem, qvas fertis intrò ad nos sinus
Dextrasque steriles, ferre post gravidas forâs.
De more caprarum omnicarparum omnia
Saevo involantes ungve sine more &modo.
At nil corollis hic, nihil struppis satum.
Nullo hinc amator, sponsus hinc nullo potest
Munusculo gratiusculo donarier.
Si qvam cupido, si lubido coegerit
Audaciter tentare qvid nihilominus: