# Poemata 396

Janus Lernutius, Poemata, CUSTOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/396

Uni liceto carpere & legere unico:
Verûm apta, verùm pauca, verùm haut optima.
Augusta sunt hic spolia spoliatori huic:
Angusta sed sat praeda praedatori huic.
Reliqvi manum intra togulam habento. Si tagax
Extuleris ad tactum qvis, aut raptum rapax;
Rapieris & tangeris, ut tetigisse nil,
Rapuisse nil, venisse sed nec mavelis.
Neque moliens qvid me latebis nescium.
Non sum Argus eqvidem, sic sat oculatus tamen:
Qvocunque agis te, video te, & qvodcunque agis.
Non sum Draco Maßylus, advigilo tamen:
Qvandoque vis, conare; nunqvam obrepseris.
Vos moneo, vos prae ceteris iterum ô meae
Moneo puellae, parcite horto, parcite
Vobismet ipsis. novi ego, ut sitis malae
Merces avarae mercium istiusmodi:
Svetae qvidem, qvas fertis intrò ad nos sinus
Dextrasque steriles, ferre post gravidas forâs.
De more caprarum omnicarparum omnia
Saevo involantes ungve sine more & modo.
At nil corollis hic, nihil struppis satum.
Nullo hinc amator, sponsus hinc nullo potest
Munusculo gratiusculo donarier.
Si qvam cupido, si lubido coegerit
Audaciter tentare qvid nihilominus:

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
