# Poemata 399

Janus Lernutius, Poemata, DE HORTO SCHOLTZIANO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/399
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/399

Primo etiam aspectu: mox dein reliqvisque sibique Certans, plura dedit, plura datura fuit: Cùm tandem exhausto, fuenrat qvodcunque venustum, Thesauro è tanto nil superesse videt. Et videt, & simul haec: Qvando nihil ergo venustum Jam Veneri suverest, est super ipsa Venus. Ipsa Venus mihi sola supersum, & denique totam Me qvoque donavi, cui mea cuncta dabo. sibi BRESLA habeat: porrò hic habitare, per orbem Et reliquum populis hinc dare jura juvat. Idalium, Paphos, atque Amathus, atque alia Cythera, Et vos cetera nunc regna valete mea. BRESLA mihi jam dehinc regnum. Vosque ipsa valete Nomina prisca: novo nomine macta cluam. Sum BRESLAEAVENUS, VENUS & BRESLAEA VO Gaudeo: & agnosci, & dici ea sola volo. (cari Dixerat: & reliquos pariter dicentis ab ore Pendentes miro moverat eloqvio: Affectuque adeò illo eôdem succenderat omnes, Capta suo capiens rursus amore suos: Nullus

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
