Latin
JANI GULIELMI
Janus Lernutius, Poemata 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Mentior? an slose minor arma qvatit?
Qvid? vice semonis, cùm astricto seria socco,
Et joca percurrit, avo ciet ore sonos?
Ut celer in pugnum se colligit? vt rotat, usque
Sermonem? vt similis volvitur ipse sui?
Ergo ô deliciae juvenum, qvis Castalis unda
Perpetuò sacram fronte ministrat aqvam,
Quae tibi, quae tali pro munere munera reddam
Namque ubi purgatus se tibi debet ager:
Inprimis Plauti: qvem ipsae consevimus, in qvo
Consvemus nostris qvaerere honorem epulis.
Vellem eavidem, &meritum scio, cujus Lydia Creso, Ac gemens Cresi conscia Roma fuit: Sed mihi non gazas, non vulgi munus, honores Est dare. scis alias haec dare munera heras. Qvod reliquum est, vinces lethum, invidiaque fatente
Primus in Ascraeâ messe colonus eris.
Non tibi se orator, faxo, non se tibi Vates
Praeferat, aut critici, tertia cura, labor.
Victurumque omnes clarabit adorea in annos,
Dedita ad Hesperidum, Mnemonidumque domos,
Talia Calliope. assensu fremuëre sorores:
Omnia sic cedrinis sculpsi ego corticibus,