# Poemata 4-3

Janus Lernutius, Poemata, AD JUSTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/4-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/4-3

Nec cui post Sophiam sit amicior aurea virtus.
Nec cui post Musas plus Charites saveant.
De me, mi certè penitas penetrare medullas,
Et potuisti imo te illatebrare animo,
Unde dies nulli, nulli te extrudere amores,
Non mors occassi possit avara meo.
Vivit enim semper post ultima funera virtus,
Et sibi cognatis pendet ab usque bonis,
Nec cum mortali studia immortalia vitâ
Parcarum rapidam fas temerare manum est.
Sed qvibus aut Musis cessare aetate in agundâ,
Aut illibatae cura fuit Sophiae,
Mens eadem post sata manet: semperque beatis
Ocia pacato dantur in Elysio.
Heic me sive Sophi stipabunt agmine casci,
Sive piis medius Vatibus ingrediar:
Narrabo Superis, unum te vivere, LIPSI,
Qui Vatum princeps sit, Sophiaeque, locis.
Et dicam, Cicero licet audiat, ipseqve Varro,
In te Varronem cum Cicerone loqvi.
Interea autem heic dum vegetâ perduxero vitâ,
Ardebo in nostro semper amore recens:
Nec me deficiet de te meminisse, tuumque
Promeritum in vates, historiâsqve loqvi.
Ut per te riguâ restingvat ab Hippocrene
Uberius sacram Musa Latina sitim;

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
