Latin
AD LUDOVICUM HALLERUM
Janus Lernutius, Poemata 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
AD LUDOVICUM HALLERUM ab Hallerstein. Vnem, HALLERE, diem crede supremum; neqve strennuae Tu confide juventae nimium, nec valetudinem Metire eximiis, credulus à viribus. imminet Occultè insidians vitae hominum saeva necessitas Fati, nósqve nihil mente agitantes minus abripit. Involvens tenebris exanimum pallidulis caput. Non illam ingeniis nobilibus parcere, nos monet PALMERI ab nimium desubitò praecipitata mors. Ne totos habeat nos tamen indigna rapacitas Parcarum, studiis nobilibus dediti &artibus, Pensemus mala dispendia vitae egregio lucro Clari nominis, &perpetuum floridae adoreae. Immortalis enim, qvam pariunt carmina, laus manet. AD PALMERIUM, VILLAM &solum Natale Palmerii.