# Poemata 400

Janus Lernutius, Poemata, DE HORTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/400

DE HORTO Nullus ut hac porrò vellet discedere ab urbe, Perpetuus Veneri sed remanere comes. Certatim ergò igitur plaudunt, atque ore manuque Signa. animi istius dant manifesta sui. Jamque omnes studioso oculo unâ cum Venere ipsâ, Solliciti Veneri sollicitique sibi, Sedem aptam circumspiciunt, & idonea Divis Hospitia, imò aedes perpetuamque domum. Tum Phoebus: Qvid opus trepidâ sic qvaerere curam Qui praesto est? praestò est certaque & apta domus. Provida nimirum hanc jam pridem fata pararunt: Quem nostro tandem noscite ab indicio: Ni tamen & plures vestrûm jam nostis inantè, Qvod reor: & caussa est cur ita jure rear. Namque tibi Venus, & tibi Flora, & denique vobis Horae, & cognata his Numina vos alia. Vobis, hortorum cura est qveis propria, credam Hortum notum unum scilicet esse minus? Atque Hortum illum adeò, vesterque meusque sacerdos Urbe hic qvem media SCHOLTZIUS ille colit: SCHOLTZ IUS ille, mihi vobisque meaeque cohorti, Et reliqvis Divorum omnibus ordinibus Communis cultor, communi idem omnibus unus Carus amore simul, clarus honore simul. Nec dum finierat, & plura parabat Apollo: Sermonem rumpens cui medium ipsa Venus: Sat

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
