# Poemata 402-3

Janus Lernutius, Poemata, DE HORTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/402-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/402-3

Non mihi sedem ipsam atque hortum describere talem Mens fuit: in qvod nec vis siet ulla mihi: Saltem cultores urbisque hortique referre, Indigetes porrò dehinc utriusque DEOSQuos, ut possem cunque, mei mihi nominis auctor Sic narrare fuit auctor ACIDALIA. Et jam nil reliquum, nisi corde atque ore favere Urbi, urbisque Hortò, hortique simul Domino. BRESLAM igitur felicem, urbs qvae una ita NumiTot cepitque sui, capta tenetque sui! (na amore Atque HoRrum felicem, urbis qvi totius una Digna tot est sedes atque ita grata Diis! SCHOLTZIANO. Et DOMINUM felicem, horum haec collegia Divûm Hic statuêere suum qvem sibi semper-Herum! Sis felix ô BBESLA tuâ VENERE usque venusta, Et dio reliquùm dia Deûm hospitio. Sis felix ô HORTE tuâ Venere usque venuste, Et FLORA flore floridus usque tuâ. Tuque HERE sis felix: ter felix, terque beate Hac Patria, hoc Horto, Diisque tot hisce tuis. VAPENS ACIDALIUS Phil: & Med: Doctor. AEVIT. MEM. SAC.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
