# Poemata 406

Janus Lernutius, Poemata, LENTI ACIDALIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/406

Novit vacivam attendere. Tertius
Praestantioris de Criticis notae
Hic luctus est, heu, nostrae ocellis
Teutoniae, genitalis orae.
Nè robur ejus aësqve reor triplex
Circa esse pectus, qvi malè duricors
PALMERIUM se cumque sperat.
Luminibus memorare siccis.
Palmerium; qvi cùm Criticum genus
Acerrimi vi vicerat ingeni, &
Praestringeret cunctos, ut ortus
Praemicat astra minora Phoebus.
Et Gallus ultrô, Belga, Italusque jam
Fasces ei submitteret, atque qvot
Sunt, aut fuerunt eruditi,
Aut aliis aderunt in annis
Posthac, honorem se omnimodis huic
Deferre vellent: pestilitas eum
Maligna derepente nobis
Sustulit aetheriis ab auris,
Argentoratum cùm decus urbium
Germanicarum inlustre, Giphanii
Nostri salutandi; sinistris
Alitibus fuerat profectus.
Qvantum, GIPHANI, qvantum age literis
Tum perdidisti praesidium? heu mihi,

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
