Latin
LENTI ACIDALIO
Janus Lernutius, Poemata 407
Unproofread scanNot analysed yet
Tuum inclito Palmerio illi
Conloqviumne stetisse tanto?
Brevi hunc secutus flos GULIELMIUS
Aureus Lubecae, Teutoniae inclitum
Sidusqve, &idem dulce nostris
Praesidiumqve decúsqve Musis.
Adflictiones post age totjugas
Tantasque, dic, qvis non patientiam,
Existimet me, utcunqve tamdem
Indocilem, didicisse? At ipse
Quo me aegriorem casus hic invenit
Magis dolere repperior. Tuus)
Namque ACIDALIUS simul mi
Dicitur, heu! moribundus isse,
Longinqva qvêis jam nunc diuturnitas
Gratum stuporem fecit, ab integro
En cuncta crudescunt malorum.
Ictus enim veteres dolore
Plagas recludit fermemovissimus.
Exempla non ignoro ego plurima
Mihi heic inantè posse poni,
Qvi tulerint mala cuncta mente,
Quâ ferre molles non deceat viros.
Nec sic peromnes DEINIDAM dies
Luxisse (ceteros silebo)
LIPSIUS in Grudiis refertur.
Cc
Constantiâ
Constantiâ verùm esse eâ oportuit, Constantiam qvi jam cupiebat addocere cunctos, atque laudem