# Poemata 415-2

Janus Lernutius, Poemata, CASPAR CONRADUS VRATISL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/415-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/415-2

CASPAR CONRADUS VRATISL. Co R.. LECTORI nostro S Nusqvam esse homines ingeniosiores, qvam in excusandis suis erratis: unicè sibi inter alia observatum esse toto vitae suae tempore ad amicum ovendam magnus ille STURMIUS scriptum reliqvit paullò ante obitum. Ejus sententiae fidem tibi facere nos qvoque & volebamus & poteramus; nisi tui essemus qvâm nostri studiosiores. Notamus itaque errata, non excusamus. Qvanqvam ex iis ea duntaxat exhibemus, qvae perfunctorie qvasi paginas libelli hinc inde versantibus occurrerut insigniora. Totum enim ordine evolvere Nundinarum Lips. propinqviras, qvarum caussâ festinandum fuit, non admisit.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
