Latin
IANI LERNUTI
Janus Lernutius, Poemata 53
Unproofread scanNot analysed yet
IANI LERNUTI EPIGRAMMATA. AD JANUM DOU. ZAM. Dspice &haec, lauroque favens &baccare lustra, O Phaebi, ô Charitum, Douza, cor atque anime! Nec mirêre, rudis cur se tibi nostra dicârit Pieris, &nomen te velit esse suum. Ingenio lucem Domini qvae ferre negaret, Victuram Genio se putat illa tuo. Sic &prisca tholis olim monumenta sacrarunt. Fallor? an &Clarium tu mihi Numen eris Seu placet hoc superis; seu fors manet altera; credam. Quid vetat optatâ credulitate frui? Ad pice &haec, lauroque favens &baccare lustra. Auguror, &Clarium tu mihi Numen eris. AD JACOBUM MONA VIUM. Um paucis sapiens ipsum Te, Monave, nosti, Uno spes omnis dum tua nixa Deo est. (Christe, Magne DEUS, sobolésqve DEI, DEUS ac Homo Túqve amor amborum in Numine Numen idem: Da porro, ut qvidqvid statuet tua sancta voluntas, Hoc probet usqve pio Monavus ex animo: Ut seu laetà illi eveniant, seu tristia, pergat In terris vitam vivere caelicolûm. AD GOTOFREDUM HAEFTIUM. Ensuram, Q otofrede, mei tibi carminis edam. Pars mala, pars melior peßima, pars media est. Qvaeris ubi bona sunt? qvaere vt lubet. haut tamen Parte boni species vel simulata latet. Culla Unde igitur victura reor? livore carébunt; Invidiam qvod habet, non solet esse diu. DE VENERE ET ROSIS. Vm septis Cytherea rosas legit aurea in Portis, Qvas juveni in sertum placteret Asyrio; Spirarum Spinarum imprudens distrinxit acumine dextram: Nec mora: conspectu sangvinis icta sui, Palluit: utqve Deam flores sensêre paventem; Ex illo semper erubuêre rosae. AD FURIUM.