# Poemata 55-2

Janus Lernutius, Poemata, IN VIPERAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/55-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/55-2

IN VIPERAM. ipera habet dextras, qvarum est pice lentior Idae Altera, Vibenni est altera vera soror. Vipera homo est ater: nam sanctos spernit amores, Et fas, vt libuit juxta amat, atqve nefas. Vipera homo est demens; nec sperat vindicis iram, Deprensus pergit qvi temerè esse tagax. Sed nunc id crucior, qvòd grato, ingratus haberi Sustinet, & furto polluit hospitium. Non impunè tamen: qvi sis, tete omnia secla, Noscent, & venies, Vipera, in ora virûm. AD FLORUM. Jamnat, Fusio nostra, Flore, damnat Ille Fusio, Fusio ille, secli Ingens opprobrium sui. qvid? ánne Damnat Fusio nostra, Flore? laudat.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
