# Poemata 55

Janus Lernutius, Poemata, IANI LERNUTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/55

Vis dicam, Furi, qvare tuus iste libellus
Projicit ampullas, & tumidè inflat utrem?
Cùm nunc facrorum fastos, ac Pontificum jus,
Nunc crepat historias, scriptâqve perpetua:
somnia
Quaeqve alia haut umquam tibi sunt per
Ne dicam studiis evigilata tuis.
(visa,
Nescio qvid certè: an verum cantat Apollos
Nominis augendi omnia te facere?
Sic certè: clamat cerebri vesania, morbum
Ut pellas, succis esse opus Antioyrae.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
