# Poemata 56

Janus Lernutius, Poemata, IN VIPERAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/56

DE BASSOUr concinata fulgidus nitet veste, CMec leucophaeam Bassus, vt solet, gestat? Sponso placere vult suo: brevi nubet. AD JACOBUM HAEFTIUM. Si qvisqvam tibi sincero se foedere junxit, Et rebus penitus se dedit ipse tuis: Quem neque Fortuna tumidum Fors blandior inflet, Nec metus infringat asperior timidum: Hujus me fido unanimem, Haefti, scribito in albo: Et tibi Dardanium me esse puta Hyrtacidem. IN MILITIAM TEMPORIS NOSTRI. Hid faciat. Virtus, ubi Fors regit omnia: & ictu Ardua fulmineo subruta qvaeqve ruunt? Ipsi Pelides, qvos extimuisset & Hector, Saepius imbelli morte cadunt globuli. Bellu ergo Andabatûm nihil est, nisi mutua caedes. Et DEuS, ex alto qvi videt, hanc patitur?

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
