Latin
IN HTARENAM
Janus Lernutius, Poemata 57-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN HTARENAM. Vifficilem qvòd te nimis, austerâmqve vocarim, Daveniam. in culpâ non ego, fervor erat. Ecce recantatis studium est tibi parcere dictis. Mollis es, &facilis: nulli Hyarena negas. ADJANUM DOUZAM. temmata si qvis miretur; tibi stemmata, Douza, Sunt veterum Herois ducta ab originibus. Sin animum ingenio mavult &moribus auctum; Moribus est animus auctus &ingenio. Divitias potius fulvò si spectet in auro; Quae &cupiuum satient, sunt tibi divitiae. Ante alios triplici sic nobilitatus honore, nicus es verae nobilitatis honor. AD AFRUM. Mnia molitur, qvô rem struat, Afer Iberus: Et tamen infelix, Irus ut alter eget: Per flammas, per saxa ruit: non flumina terrent, Non via navi fragis invia vorticibus. Afflet odor nares lucri semel; ilicet ibit Ultra Memnonidas, ultra &Hyperboreos. Nil grave, nil durum cupido: vel fara lacesset, Et vitam infestis offere agminibus.