# Poemata 57-2

Janus Lernutius, Poemata, IN HTARENAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/57-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/57-2

IN HTARENAM. Vifficilem qvòd te nimis, austerâmqve vocarim, Daveniam. in culpâ non ego, fervor erat. Ecce recantatis studium est tibi parcere dictis. Mollis es, & facilis: nulli Hyarena negas. ADJANUM DOUZAM. temmata si qvis miretur; tibi stemmata, Douza, Sunt veterum Herois ducta ab originibus. Sin animum ingenio mavult & moribus auctum; Moribus est animus auctus & ingenio. Divitias potius fulvò si spectet in auro; Quae & cupiuum satient, sunt tibi divitiae. Ante alios triplici sic nobilitatus honore, nicus es verae nobilitatis honor. AD AFRUM. Mnia molitur, qvô rem struat, Afer Iberus: Et tamen infelix, Irus ut alter eget: Per flammas, per saxa ruit: non flumina terrent, Non via navi fragis invia vorticibus. Afflet odor nares lucri semel; ilicet ibit Ultra Memnonidas, ultra & Hyperboreos. Nil grave, nil durum cupido: vel fara lacesset, Et vitam infestis offere agminibus.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
