Latin
IN OLLUM
Janus Lernutius, Poemata 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
IN OLLUM. Nte nihil fueras: subitò nunc summa tenentem Te fors desticuit. rurjus es, Olle, nihil. AD QUINTUM. Ultaque, magnaque sunt, qvae scribis, maxime Atque albo inscribi vis Heliconiadum. Qvinte: Vel Rex, vel Caesar, vel J uppiter esto; libido Multa tibi, &magna scribere dum maneat. AD HTELLAM. fortasse meis dabitur superesse Camenis, Aeternum in nostro carmine nomen eris. Sin tantum sperare nefas: qvod, Lux mea, sas est, Aeternum in nostro pectore Numen eris. Illius ergo arrham hanc immo aram, pono, dicoque: Qua super uratur mens tibi &ingenium. DE FILIO JANI DOUZAE. Ascere Douzaeis promisse penatibus haeres, Altera lux patriae nascere, magne Puer Qvem pater Aonidâ madidum Pimplaeide inundet Largiùs, Aeaciden qvàm Stygio amne Thetis: Umbratumqve hedera Parnassi attollat in arca, Quo nec Mincigenae fas fuit ire seni. Ipsa tibi sacri reserat Charis Orgia luci: Totáqve reclusis postibus Ascra patet. AD FALCULAM. Esserunt hostes domiti: res Falcula, gestae Fortiter, invictum te statuêre tuis. Nec jam qvod timeas, superat: Mars cuncta represEt tibi ad arbitrium contulit omne decus. (sit, Exsultare tamen nimium cave: praelia restant. Ut temnas alios, Falcula, te metue. IN STELLIONEM. DErpetuas scripsisse notas se, Stellio dicit, Justinianaei codicis ad placita. Dicit. sed fronte amißâ qvae. Stellto dicit, Dicere Cretensem credite, vel Ligurem. IN AEDILUM. Emineum genus exosus fugis Aedile: gaude, Euripidi similem te Deus esse dedit. Cirratos impendiô amans petis, Aedile: perge, Aeagri comes heic, &tibi natus erit. Pervigil ad Cyathos noctem trahis Aedile: macte, Hac ipsum aeqvasti laude Melesigenem Desidia ignavus molli fluis, Aedile: qvid ni? Otia sectatus fertur &anté Maro. Per furta &vlagia ad famam ruis, Aedile: nunqvis Par tibi &heic? si qvis, Aedile, ne valeam.