# Poemata 75

Janus Lernutius, Poemata, JANUS GULIBLMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/75

Incedámqve rosis evinctus tempora vernis.
Vos ego dum plenis nagibus olfaciam,
Ne mihi sit nimium sectari ungventa; sed ipsam
Arabiam, dites despiciamqve Syros.
Et tamen ut memini, blandis cùm pascerer auris,
Aestivusque siti finderet arva canis:
Quae matutino viguissent sole, repente
Deciduas medio deperiisse rosas.
Una dies tantum terris monstrarat honorem,
Atque eândem abstulerat (proh dolor!) una
dies,
Fallor an, & doctis sic apta juventa Camoenis
Labitur, & numqvam pust reditura fugit?
Aufugit utilior, subrepit inertior aetas:
Ut spineta rosa deficiente manent.
Quisqvis es ergo rose blando oblectatus odore,
Sis memor ut vitae sit brevis hora tuae.
Te juvet à primâ coluisse Helicona juventâ,
Si sapis, atque artes addidicisse bonas.
Cuncta rosae pereunt instar mortalia, sola
Qvae parta ingenio est. gloria, morte caret.
JANI

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
