Latin
CASP. CONRADUS
Janus Lernutius, Poemata 9
Unproofread scanNot analysed yet
Defer has illi lacrimas, per ora
Quae mihi nivis liqvidae instar undant:
Defer &suspiria nostra, ab imo
Pectoris aegri
Qvae traho, noctuque dieque mortem
Dum miser vivo miseram, atque curas
Inter insanas jecur usque saevo à
Vulture rodor.
spes,
Dic, bona oppressum nisi sublevet
Mox fore, adspectu vt recreer cupito;
Nil fore, optatum toties subire
Cur morer Orcum?
Sed qvid haec amens tibi? luce tacta
Ut meae primâ fueris puellae,
Flamine actutum ex humili emicabis
Arduus ignis.
CARM. XII.
TAm procul ergo meo vixi divisus ab igne:
Et sine te, mea Lux, perditus haut perii?
Mens ergo potuit tantas evincere moles.
Vltimaque infernae justa negare rati?
Sic adeò immites lacerarunt intima curae:
Sic dolor usqve suo saeviit ingenio:
Ut supereße hilum mirer mihi pectoris hujus;
Ut mirer fatis me supereße meis?
Nunc demum expertus video, curas in amore,
Quamvis depreßos non temerè opprimere: