Latin
iv
Janus Lernutius, Poemata iv
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nec hoc novum, esse Odysseam humanae vitae speculum, ut pote ex qvâ omnis illa non solùm cognoscatur; sed qvomodo instituenda, qvae eligenda, qvae omittenda, intelligatur. Auctoritatem etiam Homero non parum auget septem illarum Graeciae civitatum de patriâ ipsius certamen, qvando nempe Civem suum volunt Smyrna, Rhodos, Colophon, Salamin, Ios, Argos Athenae. At verò qvorsum ista de laudibus Homeri tam copiosa venditatio? nisi eò inprimis, ut qvae de Principe Poëtarum rectè, verêqve heic dicuntur, eadem etiam de reliqvis Graeciae Poëtis jure dicantur merito, &ad seram usque posteritatem transferantur. Neque praetereunda heic silentio summa etiam veneratio, qvam Romani Poëtis exhibuerunt. Augustus Virgilium nónne amavit? nónne cum Augusto Maecenas Horatium? nónne Martialem Elius Verus? Populus Romanus audiris in theatro versibus Virgilii surrexit universus: ipsum verò praesentem veneratus est velut Augustum. Cicero, si Donato credimus, cùm â Cantoribus versus qvosdam ex Eclogis Virgilii recitari audiret, &statim acri judicio intelligeret, non communi venâ editos, totam Eclogam ab initio recitari jussit, atque accuratius illam observans; in haec tandem verba erupit; Magnae spes altera Romae. Significare nimirum voluit Eloqventiae Pater, ipse ut Latinae lingvae spes prima fuisset, ita secundam futurum Virgilium.