# Poemata v

Janus Lernutius, Poemata, v. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/v
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/v

Idem Cicero in oratione, pro Archia Praeceptore, de Poëtis generalius disserens, accepisse se dicit â summis viris, ceterarum rerum studia, doctrinâ, praeceptis & arte constare; solum verò Poëtam naturâ ipsâ valere, & mentis viribus excitatum divino qvodam Spiritu inflammari. Atque hac ratione Ennium sanctos Poetas adpellasse credo, qvòd qvodam qvasi Deorum numine commendati nobis viderentur. Qvod ipsum ipse etiam Ovidius adfirmat lib. 1. Fastor, dum sic inqvit: Est Deus in nobis, agitante calescimus ipso: Sedibus aetheriis Spiritus ille venit. Majestas haec etiam Poëtarum est eximia, qvando Fabius summis Oratoribus credendum esse ait, qvi veterum poëmata vel ad fidem caussarum, vel ad eioqventiae ornamentum adsumunt. Taceo interim, non Philosophos tantum ethnicos Poëtarum versibus crebrò olim usos fuisse: sed religiosissimos etialli iisdem uti neqvaqvam erubuisse. Divus Paulus electum illud Dei omnipotentis organon, cujus penes nos auctoritas omni exceptione major esse debet, libros Poëtarum & evolvit, & ad aedificationem ac correctionem aliorum, testimonia ex illis desumsit luculenta. Sic Athenienses de Deo ignoto erudiens Aratum vetustissimum Poetam citat. Sic ex Menandro consortia malorum fugienda monet. Sic Cretensium mores ex Epimenide vivo colore depingit. Gregorius Nazianzenus ob excellentiam Theologus dictus, scriptis Poetarum mirè & delectatus est, & ipse etiam sacrorum carminum volumen posteritati reliqvit, qvod non modò priscis temporibus pueris propositum est, sed hodie qvoque à doctissimis qvibusqve Joannes Chrysostomus busqve in deliciis habetur. Patriarcha Constantinopolitanus, qvi sub Arcadio & Honorio Imperatoribus claruit, Aristophanis Comoediis noctu etiam pro pulvino usus legitur. Eustathius Thessalonicensis in Homerum doctissimos commentarios scripsit, qvi etiam adhuc hodie exstant. D.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
