Latin
viii
Janus Lernutius, Poemata viii
Unproofread scanNot analysed yet
Dum enim illi nullâ aut laudis aut gloriae cupiditate ducuntur; sed vel qvaestui, vel deterioribus qvibusque studiis addicti: sive ocio vacantes ac luxuriae laudanda facere desierunt, tantum abest, (ut elogia Poëtarum exspectent, ut metuant potius vitae suae turpiter actae ad longam posteritatem transscriptiones, atque ideò odio eos proseqvantur plus qvam Vatiniano. Imò cum qvibusdam ita comparatum est, ut CARNFM potius â miseris poëtis velint, qvâm CARMEN: qvales in Areteugeniâ suâ egregiè describit Cramerus, vir ob singulare ingenii acumen omnium amore dignissimus. Verum-enim-verò pluribus hanc temporum &morum perversitatem ut improbem heiceg o, &supervacaneum mihi videtur, &ab ingenio meo longè alienum. Miror tamen in tantodivinae poëseos contemptu tot adhuc reperiri excellentia ingenia, qvae artem istam non modô venerantur atque extollunt, sed ita etiam excolunt atque exercent, ut dexteritate judicii, ingeniique solertia veterum gravitatem, dulcedinem atque elegantiam si non superent, aeqvent tamen, aut qvàm proximè accedant. Qvis enim non novit magnum illum Musageten Julium Caesarem Scaligerum? ad cujus aures non pervenit elegantia, svavitas atque inimitabilis facilitas Eleadsa pas? Qvem non delectent Mele illa dulcissima Melissi? ut interim nihil dicam de Douzis Patre &filio, Josepho Scaligero, Grutero, Reusnero, Majore, Bersmanno, Laubano, atque aliis, qvorum reconditas ingenii dotes posteritas nescio an mirabitur aliqvando, an verò stupebit potius. Sed ut ad illos tamdem deveniam, qvorum caussa haec qvalisqvalis mea sermocinatio prae ANUM nempe LERNUTIUM Belgam, cipuè suscepta, JJANUM GULIELMIUM Lubecensem, &VALENTEM ACIDALIUM Wistochiensem, qvorum doctissima poemata vestro, Viri excellentes, instinctu, vestrâ perIvasione atque operâ, hinc inde collecta uno in hoc fasciculo nunc edo, fateor ego ingenue, me in enarcrandis ipsorum elogiis, utpote qvi sibi ipsi elogia, omnino mihi non modo non sufficere, sed vereri potius, ne ipsorum auctoritatem apud summos alioqvin summam, ingenii mei tenuitate, verborumque inconcinno nexu deformem magis atque imminuam, qvàm augeam atque extollam, qvi ipsi alionvin inter reliqvos non nostri tantum, verum vetustioris etiam seculi poëtas fulgebunt, veluti inter stellas minores maximum illud atque lucidissimum solis corpus; &qvorum canor longe melior ac svavior, qvam gruum Clamor in aetheriis dispersus sedibus Austri.