Latin
x
Janus Lernutius, Poemata x
Unproofread scanNot analysed yet
Gulielmium qvanti fecerit, adparet ex ejusdem Lipsii Elector. cap. 16. post praefationem heic adjuncto. De Acidalio qvid senserit, peculiaris etiam ejus epistola sub finem heic addita docebit. Sed &Lectori non immerito suum heic relinqvitur judicium, qvi plura fortassis, qvâm ipse aut sperabit, aut ego promittere valeam, habebit: modô ille hanc qvalem qvalem operam sibi in editione istâ ab homine poëtices amantissimo praestitam boni consulat, &vitio non vertat, qvòd alienis potius, qvâm meis in lucem prodire voluerim; non, ut mihi hinc aliqvid gloriolae arripiam; sed ut optimorum istorum Vatum scripta optima ab interitu qvasi vindicem, atque memoriae si non aeternae, longae tamen reservem. Si tame vod minimè qvaero, hinc laudis aliqvid ad manabit, sanctum illud cûm beatis Trigae istius vianibus, tum vobis, Viri Clarissimi, qvi mihi ad editionem istam non auctores saltim, sed adjuAtque adeo, tores qvoqve exstitistis, vovebo. qvando pleraque à vobis accepi, non immerito sub ve stri nominis auspicio adparere in publico tam volo, qvam debeo. Recipite igitur Viri nobiles, â vobis anteâ acceptos, alio tamen vestitu ornatos hosce tres poëtas vestros, &cum illos, tum me etiam adversus malevolorum, si qvi erunt, isi sultus atque morsiunculas defendite.