# Poemata xi

Janus Lernutius, Poemata, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-lernutius/poemata/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-lernutius/poemata/xi

Inprimis verò amanter vos rogatos volo, ut non tantum eâ me erga adfectione, qva hactenus fuistis propensissimâ, pergatis; sed etiam, si excellentissimus Gruterus (qvod tamen minimè vereor) aegré fortassis ferret, Manes Gulielmianos hoc opere unâ etiam editos, non prius impetratâ ipsius veniâ, pro amore vestro, qvem cum ipso dudum fovistis, leniatis, me ipsi commendetis, atque Faventiam ipsius, qvam exopto unicê, concilietis. Sed nec doctissimum Christianum Acidalium hac Epigrammatum Germani sui reiteratâ atque auctâ publicatione qvidqvam offensum iri, omnino spero; praecipuè cum norim, esse illa tui, Amantissime Rucreti, juris, ve ex ipsâ Valentis totali sanctione: imò rogatum ipsum publicè heic volo, ut qvae secum Fratris residua habet, aut nobiscum communicet, aut publici usus ipse faciat. Qvod restat, DEUM OPT. MAX. oro, ut vobis & rebus vestris adsit, vestra omnia gubernet, foveat; fortunet; ac te, Clarissime Monavi, qvi nomine Luna, re verò Sol es non tantûm Patriae nostrae, sed totius penè Europae, Solem; Te verô, Bucreti, ut sangvine, ita & lumine huic adfinem, Lunam esse atque diurnare feliciter ad longa usque secula cum tuis omnibus faciat. Bene valete viri optimi, atque optimis qvibusqve carissimi, ac Conrado vestro favere ne definite, Preslaviae. VIII. Eid. Majas, qvo die Ecclesia juxta Gregorianum Calendarium celebravit triumphantis Christi ad coelos adscensionem. Anno factae salutis humanae CIƆIƆCIII. JANI obitus, ejus defletio & laus ex Justi Lipsl 2. Lib. Electorum c. 16. *Ta vivam ipse & valeam, ut peracerba nuper mihi Taccidit Jani Gulielmi mors, sive potius raptus. Subita enim fuit: & vix Biturigas venerat, cum febris eum occupavit, & in paucis diebus extremus ille dies. Sanè amabam adolescentem insigni indole, magnâ spe: nec facilè ingenium videram (juvenile qvidem) magis mihi ad gustum.

---

Janus Lernutius, Poemata. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
