Latin
CASP. CONRADUS
Janus Lernutius, Poemata xviii
Unproofread scanNot analysed yet
CARM. I.
Vis sese ocellis insinuans tuis
Divûm receptus hos amat? &manu
Cessante &arcu, crebra nigris
Tela superciliis coruscat?
Sacrata virtus Numinis, heu qvibus
Ducta illecebris, atque sui immemor
Consedit istic? an procacem
Esse Iovem rear, &relicta
Junone rursus neqvitias dolis
Moliri opertas, praepetis vt sui
Cum tectus involucro ephebum
Sustulit Iliadem? an puellum
Catum decorae Cypridis; ac faces
Hinc spargere acres, spiculáqve improbo
Vibranda cornu, nunc venenis
Tingvere, nunc variare melle?
Vultus ita olim Dardanios prece
Motus Parentis sumpsit, &abdita
Divinitate Elissam amicum
Fratris in arbitrium coegit.
Quid qvisqve credat, disspiciat sacris
Haec fixa myrti carmina ramulis,
Amorem ocellis ferre Hyellam
Credere me populis loquantur.
GARM.
CARM. II.
CUlgentes oculi bifidâ qvi frontis ab arce
Stringitis obliqvis spicula fulminibus:
Cum vobis Puer ille Gnidi postponat honores,
Excubet &vestris assiduè in speculis,
Qvo vos compellem titulo? neque enim estis ocelli:
Astra estis, tantum qveis pote ferre Deum.
CARM. III.
Ens animi, qvò caeca ruis? sic ergo tui exsors
Alterius pergis te dare in arbitrium
Vos oculi, qvis fervor agit? qvo Paeone fretos
Vulneris insani non pudet esse viam?
Nempe ope nunc vestrâ abjectus, qvod sit mare amare;